monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 71, 6
De Sabbato quod quaeris, utrum ieiunandum sit: et de Eucharistia, an accipienda quotidie, quod Romana Ecclesia et Hispaniae observare perhibentur, scripsit quidem et Hippolytus vir disertissimus; et carptim diversi Scriptores e variis auctoribus edidere. Sed ego illud breviter te admonendum puto, traditiones Ecclesiasticas (praesertim quae fidei non officiant) ita observandas, ut a maioribus traditae sunt; nec aliorum consuetudinem, aliorum contrario more subverti. Atque utinam omni tempore ieiunare possimus, quod in Actibus Apostolorum diebus Pentecostes et die Dominico, Apostolum Paulum, et cum eo credentes fecisse legimus . Nec tamen Manichaeae haereseos accusandi sunt, cum carnalis cibus praeferri non debuerit spirituali. Eucharistiam quoque absque condemnatione nostri, et pungente conscientia, semper accipere, et Psalmistam audire dicentem: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus , et cum eo canere: Eructavit cor meum verbum bonum . Nec hoc dico, quod diebus festis ieiunandum putem; et contextas quinquaginta diebus ferias auferam: sed unaquaeque provincia abundet in sensu suo, et praecepta maiorum, leges Apostolicas arbitretur.